547
122
DE LAPIDE
album vt nix, & tunc conuertit Mercurium
in Aurum album licet in parua quantitate,
nisi postea compositum illud denuò lacte suo
tanquam infans blandè nutriatur, & bibat quan¬
tum bibere poterit: & hoc multoties reitere¬
tur, semper expectando colores, & albedinem
tandem, siue rubedinem, quousque fiat Draco situ¬
ens, & tinctura firmissima virtutis supremae.
Deinceps vero vsque ad nonum mensem conuer¬
titur in lapidem rubeum & fixùm. Vnde lapis
tantum teneri debet in ignem quousque de vna
natura in aliam, & de vno colore in alium am¬
plius mutari non possit, sed fiat sicut sanguis
rubicundiscimus, fluens in igne sicut cera ita
tamen fixus, quod nunquam diminuatur. Et hoc
est oleum philosophorum conuertens Mercuri¬
um, & metalla imperfecta in solem meliorem
minerali. Vnde medicina post quartum men¬
sem incipit rubere, & continuè augmentatur
in virtute, colore et fixione. Et sic non immeri¬
hominis generationi assimilatur, vt dicit
Morien. in Castrensi: Primò enim est coitus,
id est solutio seminis quando scilicet Mercu¬
rius calore distillat. Secundò conceptio, quan¬
do corpus per aquam dissoluitur. Tertiò im¬
pregnatio, quando vniuersaliter commiscent
spermata: & haec fiunt per quadraginta dies.
Quarto generatio siue ortus, quando vide¬
licet anima infunditur, & ad perfectam al¬
bedinem