133
Arte lucem citius: purumque nitescet in aurum.
Atque ideo haud nescire opus est: quibus abdita terris?
Et quibus è causis sunt: & quot sorte metalla:
Qua uarie primo fuerint distincta sub ortu.
Sed quis in arcanos terrae descendat hiatus?
Quisue referre pedem possit loca tetra remensus?
Veridicoue queat fari quae uiderit ore?
Vos musae: quas nosse decens & dicere par est
Omnia: uos diuae nulli memorata priorum
Dicite: sic uobis ipse aurea uasa sacerdos
Prima feram: aeternum sic aurea carmina durent.
Lynceus: ut fama est: uisu praelatus acuto
Omnibus: è sum non siculi qui culmine montis
Poenorum in portus oculo contendere posset:
Et numerare etiam uersantis littore puppes.
Hic simul oppositas moles: simul aedita saxa
Inserta montes acie penetrabat ad imos:
Altaque secretae spectabat uiscera terrae:
Aera per purum ueluti: uitreasue per undas
Aut liquida quondam crystallo missa uidemus
Spectra: quibus rerum nobis respondet imago.
O quotiens patrii residens sub rupe pachyni
Trinacriamque omnem supra speculatus & infra
Aetnei causas ignis motusque uidebat.
Qui simul ac tanta ui se procul omnia sensit
Cernere: non ultra cunctandi certus: & alte
Prouidus: externas animum conuertit ad oras.
Ergo ratem certa plenus spe magna uidendi