547
130
DE LAPIDE
& soluit materiam & reliqua paulatim in aquam.
Et sic simul est sublimatio & dissolutio Lapi¬
dis, & vtrumque sc. ascensus & descensus dicitur dis¬
solutio. Postea incipit ingrossari & conuerti in
terram: & paulatim terra stans super aquam, de¬
scendit ad fundum vasis, & efficitur nigra & foe¬
tulenta. Et tunc dicitur putrefactio. Post verò
longum tempus terra nigra calore solis & aquae
ablutionis demittit colorem & odorem foeti¬
dum. Et tunc vocatur Ablutio seu Mundatio.
Deinde verò aqua diminuitur, & terra per tem¬
peratum solem desiccatur, & tunc vocatur Ce¬
ratio: quia tunc tota materia conuertitur in ter¬
ram si bene scias operari. Et in hoc tota vis re¬
giminis consistit, vt scilicet conuertatur in ter¬
ram. Conuersa verò tota materia in terram
strictam stantem, nec se fundentem, vocatur,
tunc congelatio: & vsque ad hoc tempus agen¬
dum est cum maxima cautela: quia in hoc
consistit quasi totum magisterium. Vnde Hermes
Vis eius integra est, si versa fuerit in terram.
Totum enim magisterium non est aliud, ni¬
si facere solutionem rectam & congelationem
perfectam. Materia verò congelata, & per ma¬
iorem Solis decoctionem, perfectè desicca¬
ta, incipit dealbari, & fundi vt oleum album:
& tunc dicitur Calcinatio, & quando vene¬
rit vsque ad perfectam albedinem: Ita quòd
illa albedo sit super omnes albedines, tunc vo¬
catur