547
133
PHILOSOPH.
gia, seu signa & inditia coloris perfecti. Et
deo ars illos non multum considerat, nisi in
quantum sunt inditia perueniendi ad perfe¬
ctum ac desideratum colorem. Et aliqui ex
his coloribus sunt magis propinqua & ma¬
nifesta inditia bonae dispositionis ad finem
intentum. De his ergo principaliter inten¬
dit ars, vt vera deeis habeatur cognitio, & de
alijs non curat. Sinergo hęc ars tres principales
considerat colores: ex quib. coniecturare po¬
test, si operando bene proceditur, & si sit spes
effectum consequendi. Sunt autem hi tres, niger,
albus & rubeus: niger in principio: albus in
medio, rubeus verò in fine operis. Niger cor¬
ruptionem indicat rei, & honam permixtio¬
nemvel comixtionem humidi cum terreo, &
est generationis initium. Nihil enim generatur,
nisi ex altero corrupto. Albedo vero est signum
terminatae humiditatis superfluę. Vnde calor
agens in humidum generat nigredinem, & agens
in siccum, desiccando humiditatem, generat al¬
bedinem. Rubedo verò causatur, si continuetur
calor in siccum album. Vnde omnes philosophi
iusserunt istos tres colores in regimine lapidis
diligenter considerare, & eo ordine quo dicti
sunt. Rosar. dixit: Obserua diligenter, ne opus
tuum rubeat ante nigredinem, & pereat per combu¬
stionem tinctura. Decoque omnia simul in
qua alba, donec versa fuerit in nigredinem. Si
i 3