547
143
PHILOSOPH.
vtique aquam permanentem esse. Quę tamen abs¬
que suo corpore [sic]; cum quo dissoluta est, & facta
sunt vnum, permanens esse non potest. Vocatur
propriè Aqua permanens. Vnde ex istis ait: acci¬
pite lapidem Auri, & humori suo commiscete, qui
est aqua permanens, ac suo imponite vasi supra
leuem ignem, quousque liquefiat. Vocatur etiam
cetum acerrimum: quia est acuta & penetratiua ac
dissolutiua. Vnde Eximerus: AEs nostrum commi¬
scerè cum aceto acerrimo, et coquite ac regite, do¬
nec fiat aqua. Item alius ait: Est autem acetum acer¬
rimum, quod facit Aurum esse merum spiritum:
& cum miscetur corpori, vertit ipsum in spiri¬
tum, Vocatur etiam Argent. viuum, quia habet co¬
lorem, splendorem, virtutem & proprietatem ar¬
genti viui mineralis, etiam quia frigida & humi¬
da est. Vnde Lilium: Nam primus eius humor
est frigidus. Et iste mas dicitur spiritus, seu Ar¬
gentum viuum, quod argent. viuum non habetur
nisi ex corporib. liquefactis: vt aiunt Morien.
& alij quàm plures, &c. Vocatur etiam Fumus
albus, quia per modum fumi ascendit, & ad al¬
bedinem lactis tendit. Vnde idem Morienus
dicit: Harum specierum tres ad totum magi¬
sterium sufficiunt, scilicet, Fumus albus, Leo
viridis, & aqua foetida. Vocatur etiam Cauda
Draconis: quia scil. Draco, id est corpus, vel
terra eandem deuorat. Vnde Gallinarius ait:
Haec aqua exiens à corporibus suis, dicitur