547
149
PHILOSOPH.
tur in Turba. Sicut autem dissolutio per argen¬
tum viuum, ita etiam putrefactio & denigratio
quia est humidum; & humiditas cum altera
mixta, putrefacit & impinguat & nigredinem
inducit. Vnde vt dicit Rosarius, Quamuis ar¬
gentum viuum primò albissimum ascendat
per sublimationem, tamen descendendo, & se¬
cum corpore commiscendo, per dissolutionem
transit in speciem Mercurij, quem si postea de¬
coxeris in balneo mariae, quousque videas to¬
tum in oleum nigrum conuersum, tunc est ve¬
rae dissolutionis signum. Et ideò post dissolu¬
tionem primam in aquam debet poni ad pu¬
trefaciendum, completè decoquendo leui igne,
donec introducatur in eo alia forma in colore
nigra, in odore foetida, in tactu subtilis & dis¬
continua. Vnde in Lilio dicitur: quòd quanquam
diu illa nigredo eius durat, foemina domina¬
tur, h.e. vsque, ad albedinem: & humiditas argen¬
ti viui est corrumpens &c. Et Morien. ait in trans¬
latione noua ait: Totum nostrum magisterium
nihil aliud est, nisi extractio aquae ex terra &
terum huius super terram dimissio, donec pu¬
trescat. Haec enim aqua putrescit cum aqua, &c.
Et Raymundus de Term. asserit: Donec tota ma¬
teria denigretur &c. Et Gallinar. etiam: Donec
materia in fundo nigra fuerit, &c. Et loannes
Teb.
"Corruptionis praebet signum,
quod est omni laude dignum, color in nigredine."
k 3