547
151
PHILOSOPH.
Quartò nota, quòd haec nigredo praecedit al¬
bedinem. Dicitur enim in Lilio: Vbi loquitur
de albedine & rubedine: nam vtraque non fit
absque nigredine: quia nigredo prima facie in
opere occurrit. Et hoc primam clauem operis esse
significamus. Et Mireris dicit: Oportet autem ter¬
ra prius sepeliri in petia panni Aegyptij, postea
oportet candidari compositum, vt fiat sulphur
tingens & permanens. Deinde rubeùm fieri,
&c. Et alius quidam ait.
"Tum vera operis primordia nosces,
Corpora, dum fusco magnesia nigra videtur."
Propter quod ait mundus: ista duo vasi sapien¬
ter imponite, & semper ac humiliter Deum
rate, vt hunc nostrum lapidem videatis in
pere commixtum, tunc coquite paulatim ex¬
trahentes animam, ac inspicite si factus sit la¬
pis niger. Quia si ita est, optimè rexistis: sin au¬
tem, regite ipsum albo liquore, quod est maxi¬
mum arcanum, donec fiat nigredine cooper¬
tus. Ex his ergo patet, quod nigredo est princi¬
pale signum completę putrefactionis, solutio¬
nis, commixtionis, impregnationis, &c.
Quòd tertium opus in regimine lapidis est
dealbatio. CAP XXVII.
Dicitur autem corpus sic denigratum es¬
se mortuum. Vnde Gallinarius dixit:
Hanc autem nigri solutionem cor¬
k 4