547
181
PHILOSOPH.
loco scilicet, quando anima quae est spiritus sul¬
phuris, & aurum philosophorum nuncupatur,
extrahitur masculus natura volente, formam
mulieris suscipit & patietur. Et in Lilio dicit
Zinon: Hoc ouum, quoniam habet vitam, ani¬
mam & generationem ex se extrahit, non autem
ex alio, & eius ventre flores extrahuntur, & se¬
ipsum germinare facit, & quod intus est, foras
mittit, & quod est foras, mittit intus. Ita quod
extrinsecum emendat intrinsecum, & è con¬
uerlo, donec rubeum, scil. naturaliter rubeum
& in corpore occultum, vertatur in album, in
prima scilicet operis parte. Vnde concludit
Alphidius: Illorum duorum corporum coniun¬
ctio cum Mercurio, necessaria est in hac parte
ad Elyxir rubeum & album. Quia quamuis
aurum inter omnia corpora sit magis compa¬
ctum & fixum, tamen cum dissoluitur, & in
partes minutissimas separatur, fit spirituale &
euolans sicut Mercurius, & secum portat tin¬
cturam rubeam: argentum verò similiter albam
nec fuit corpus aliquod dignius Sole purius,
aut eius vmbra, sine qua nullum argentum vi¬
uum generatur tingens.
Secundò scias quod albedo necessariò prae¬
cedit rubedinem. Sicut enim non potest fieri
perfectum album in lapide, nisi praecedat ni¬
grum, ita non potest fieri perfectum rubeum,
nisi praecedat albedo. Nigredo enim est caput
m 3