547
196
DE LAPIDE
Quia omnino medicina absoluta philosophi¬
in infinitum est multiplicabilis.
Tertius pręterea modus est, vt vult Rosarius,
quòd medicinae pars aliquanta siue albae, siue
rubeae, coniungatur lapidi seu Mercurio no¬
uo, qui nunquam in opere fuerit, & ponatur,
in digestione sicut prius, & coquatur putrefa¬
ciendo, sublimando & fixando, donec totum
sit oleum tinctum: tunc iterum habes lapidem
perfectum, & hoc fit in paucis diebus, & mi¬
nori dispendio, labore & periculo. Semper
cautè serua aliquid pro fermento, tum de albo
quàm de rubeo. Et excusabit te haec prudens
consideratio à superioribus laboribus. Nam
hoc idem velle videtur Raymundus in tertia
distinctione, vbi loquitur de fermentatione
in principio libri, & in Practica eius arboris
phisicalis in capite secundo, & alibi etiam
pud intelligentes philosophos.
Recapitulatio totius operis, cum conclusio¬
ne sigillationis illius.
Caput XXXIII. & vltimum.
Totius operis summa, seu intentio no¬
stra vel finalis scopus alius non est, nisi
vt sumatur lapis iam in capitulis notus,
& cum operis instantia assiduetur super ipsum
indu¬