547
198
DE LAPIDE
gligunt, virtutem suppeditant, ac studiosos
homines perdunt. His ergo quatuor gradibus
sublimationis, vobis superius enarratis, totum
magisterium nostrum cum Dei adiutorio per¬
ficitur. Qui sit benedictus & gloriosus in secu¬
la seculorum.
CONCLVSIO.
Multi de hoc lapide Benedicto libros
ediderunt, & falsa veris, & sophistica
sinceris intersecuerunt: & dum tam
nobilissimam artem à prauis occultare stu¬
duerunt, quod omnibus dummodo non sibi
noceant alijsque damna inferant, bonos quoque
simul cum malis in errores deuios, ac dispen¬
dia innumera personarum, rerumque & tempo¬
ris adduxerunt: quod nulli tamen licet. Hîc
autem clarissimè & patenter lapidis magiste¬
rium expressum est: nullus error positus, nul¬
la falsitas iuncta. Hîc quippe omnes errores
& falsitates elucidantur & eliduntur. Verum
scire oportet, quòd hoc opus Deo omnium
creatori, & Christo omnium redemptori so¬
lum modo dicatum est. Ideo qui id habere,
qui habitum intelligere, qui intellectum com¬
plere voluerit, studeat primùm suę saluti, de¬
inde communi & sacrosanctae Ecclesiae Dei
vtilitati. Quod si non fuerit, sicut certissimè â
sancta trinitate. & Christi cunctorum viuo¬
rum, & mortuorum vero & iusto iudice, se gra¬
uissimè puniendum & damnandum hîc &