547
203
Alchimia de se ipsa loquens.
Ego sum angelicae sapientiae fulgor coe¬
lestis, militis virtus, mundialis machi¬
nae finis, regalis gloriae opus excellen¬
tissimum, super omnes scientias huius mun¬
di, archanum Dei, spiraculum, soror philoso¬
phiae, Regum gratia, vis dominorum, Pro¬
phetarum sudor, philosophorum inuidia,
thesaurus incomparabilis, speculum laetitiae,
fuga tristitiae, mater virtutum, humanae na¬
turae vestigium. Ergo repellendi repellantur
& iusti iustificentur in melius: mea vox laetitia
salutaris, solûm in tabernaculis iustorum au¬
diatur. Eijciendi ergo sunt mali peccatores,
lasciui, auari & prodigi, ne per ista secretorum
secreta, delitijs affluentes, ad peiora flagitia
perpetranda excedant.
Regnans ręgnabo, & regnum meum non
habebit finem omnibus venientibus ad me,
& percipientibus salubriter, ingeniosè & con¬
stanter.
Certum est procul hinc arcere profanum.
Hoc donum Dei praeclarum nullus habe¬
re potest, nisi mentem eius purificet erga De¬
um ipsum maximum, mente scilicet & corde
puro ac simplicissimo.