547
4
PRAEFATIO.
EGO quidem Hortula¬
nus, ab horto, vel ab arce¬
maritima dictus, Iacobina
pelle inuolutus, nouissi¬
mus philosophorum, indi¬
gnus vocari discipulus
philosophiae: motus dile¬
ctione charissimi amici mei, declarabo cer¬
tam determinationem verbi patris philo so¬
phorum Hermetis. Quod verbum quanquam
occultum, subtiliter scribam, opere verò in la¬
bore digitorum meorum omnem dispositio¬
nem tibi declarabo, & philosophorum occul¬
tationem in verbis eorum: quia nihil prodest
occultatio, vbi doctrina spiritus sancti ope¬
ratur.
Quòd ars Alchimiae sit vera & certa.
CAP. I.
Dicit autem Philosophus VERVM. Ve¬
rum enim est, quòd ars Alchimiae est data sine
mendacio. Hoc dicit ad detestationem illorum,
qui dicunt artem esse mendacem, id est falsam.
Certum, id est expertum, etiam quicquid est
expertum, certissimum est & verissimum. Id
est, Sol est verissimum quòd per artem pro¬
creatur: & dicit Verissimum, in superlatiuo
gradu