547
10 GARLANDIVS
partium separationem: dicens, separabis ter¬
ram ab igne subtiliter, subtile à spisso suauiter, cum
magno ingenio, id est, suauiter & paulatim, non
per violentiam, sed cum ingenio scilicet non
festine, sed per magnam philosophiam. Sepa¬
rabis feces, id est, immundicias ab igne, aere,
& aqua, & ea tota substantia lapidis, ita quòd
lapis maneat immundissimus sine sorde.
Quòd pars lapidis non fixa, debeat superare par¬
tem fixam, eamque eleuare. CAP. VIII.
Peracto sic lapide, idoneus est ad multipli¬
candum: & tunc ponit multiplicationem, & eius fa¬
cilem liquefactionem in virture ingrossibili, tam
in duris corporibus, quam mollibus dicens,
"ascendit à terra in coelum, & iterum descendit in
interram". Hîc valde notandum, quod quam¬
uis lapis noster diuidatur in quatuor partes,
quae sunt quatuor elementa, sicut dictum est
superius, duae tamen sunt partes principales,
vna scilicet quae superius ascendit, quae dici¬
tur non fixa, & alia quę inferius remanet fixa,
& dicitur terra vel fermentum, quae totum la¬
pidem nutrit & fermentat, vt dictum est. De
ista verò parte non fixa, oportet habere ma¬
gnam quantitatem, & dare lapidi qui factus
est mundissimus absque sorde, totiens per
magisterium, donec totum lapidem virtute
spiritus non fixi, superius deferet subliman¬
dum,