547
DE ALCHIMIA. 31
Ignis & pondus sunt magistri in hac arte. Isto¬
rum autem aquam benedictam extrahe, simi¬
li modo sicut de alia ad album, nec plus nec mi¬
nus Postea sume de terra rubea, & coapta ipsam
in laminas tenues, vel in limaturis derasis, &
pone in aqua, vt dictum est, & non soluetur in
ea, sed tantum calcinabitur in puluerem rubeum,
quo facto remoue aquam cautè, & pone in
lio vase, simili illi, in quo est, ita quod rema¬
neat puluis calcinatus terrae rubeae in suo vase
sine aqua, & in aqua remota, pone terram albam
& soluetur illa, & sic proficiet tibi aqua, & non
vastabitur. Terra quae remansit calcinata, desic¬
ca, & serua bene, aqua facta per huiusmodi pon¬
dera, fortior est prima, quia procul dubio sol¬
uit Mercurium, & alia non, & tamen videtur
esse eiusdem coloris cum prima, sed differt, quia
est aurea, id est tingit in citrinum, & prima tin¬
git in nigrum. Haec soluit omnia corpora, &
terram albam, praeter terram rubeam quam cal¬
cinat. Ideo prima vocatur nomine omnium al¬
bedinum, viriditatum, foliorum & arborum.
Secunda verò nomine albeitatum, citrinitatum,
rubedinum, nigredinum, sulphuris: & hęc ea¬
dem perfectè soluens terram rubeam, quia sem¬
per ante est imperfecta. Terra alba & rubea
mundata & affinata, venales inueniuntur, id¬
eo de hoc nihil dicemus. Hoc corpus nostrum
citius dissoluitur, si fiat decoctio pluribus mo¬