547
52 GARLANDIVS
vitriolo, quantum de Mercurio sublimato,
qualibet tamen vice debet nouum vitriolum
misceri cum Mercurio sublimato supradi¬
cto: & haec erit operatio prima, quae dicitur
operatio spiritus. Sequitur operatio secun¬
da, quae est, vt recipias praedicti Mercurij se¬
pties sublimati, & purissimi solis optimè cal¬
cinatiana. Quae duo similia mistis, & super
marmore incorporatis, pone in rotumba vi¬
trea vel ampulla, & claude foramen seu os va¬
sis cum luto sapientiae, deinde ponatur in
gne cinerum debili, & stet ibi per dies no¬
uem ad minus in dicta ampulla, & sepelian¬
tur cineres super ipsam in modica quantita¬
te, sufficit enim solum, quòd cooperiatur à ci¬
neribus. Dimitte autem sic sub cineribus prae¬
dictis, quousque videris, quòd totus Mercu¬
rius ascenderit ad summitatem laterum dictę
rotumbae: tunc resolue ipsum, & fac quod cor¬
pus calcinatum cadat, seu stet super Mercu¬
rium: tunc iterum dimitte dictam rotumbam
per eundem modum sub cineribus calidis. Et
scias quòd consueuit in duodecim horis ascen¬
dere Mercurius totus. Finitis autem nouem
diebus, da ignem fortiorem, ita quòd ascen¬
dat, & sublunetur, quicquid poterit sublima¬
ri. Quo facto euacua vas cum cautela, ne ma¬
teria sublimata misceatur cum materia quae
remansit in latere inferiori rotumbae praedi¬
ctae. Se¬