547
60 GARLANDIVS
gnem cinerum lentum, & congela seu desicca
ita, vt possit puluerizari. Modò sequitur quar¬
ta pars operationis, per quam coniunguntur
ad inuicem, & vniuntur partes praedictae sepa¬
ratae. Recipe ergo de dicta materia coagulata,
& sicca, & puluerizata, fixa partem vnam, & ma¬
teriae non fixae superius dissolutę & coagulatę
& perfectae mundatae tantundem, simulque tere
subtiliter, deinde ponatur in vase de vitro, &
superponatur modicum de aqua nostra acuta,
quousque fiat vna pasta mollis, & obturetur vas
bene, ne fugiat aqua prędicta: tunc ponatur in
balneo, quousque soluatur totum ibidem in
quam claram, quod fiet ad plus in 40 diebus.
Quo facto ponatur in cineribus calidis, & ibi¬
dem bene & suauiter congeletur, nec cures tunc
aquam per alembicum recipere, licet posses,
quia tunc parum adest vel nihil valet. Deinde
sicut prius ponatur de materia volatili cum di¬
cta materia suauiter congelata, & desiccata, im¬
bibendo & desiccando cum aqua nostra acuta
ita vt fiat sicut pasta, tunc coquatur in balneo
septem diebus, deinde lento igne congeletur,
& materia desiccetur, sicut prius. Hoc autem
continuetur, & iteretur quousque faciliter mate¬
ria ad ignem modicum fundatur, sicut stannum,
& sic habebis tuam materiam congelatam in
infinitum.
Sequitur quinta operatio, siue quinta pars
operis