547
DE ALCHIMIA. 65
fuit separata supra à materia dissoluta, hoc est
secum, de quibus suprà mentionem fecimus, &
ipsam partem seu residentiam fixam, solue in
aqua sulphuris acuta, tunc recipe illius medi¬
cinae volatilis mundę e clarae similiter in aqua
nostra acuta solutae, quae solutiones in simul
coniungantur, & inuicem vniantur: deinde ad
gnem lentiss. dissolutiones congela: postea sub¬
lima ex congelata materia, quicquid poterit sub¬
limari, sublimabitur. n.pars materię fixae, cum
parte volatili aut non fixa: tunc si remanserit de
materia fixa aliquid quod non fuerit sublima¬
tum, pondera ipsum & adde de materia vola¬
tili duplum sui, & solue vtranque materiam in
qua nostra acuta, deinde congela, & postea sub¬
lima. Dictas autem additiones medicinae volati¬
lis, & vniones, solutiones & congelationes rei¬
tera, quousque materia fixa cum volatili ex toto
fuerit sublimata. Quo facto, recipe totum quod
sublimatum est: & pone in cucurbita ad ignem
cinerum, et da primò lentum ignem, postea ipsum
fortifica paulatim, tunc vase refrigerato, vide
quid ascenderit seu sublimatum fuerit, & quid
remansit in fundo cum parte sublimata, & si¬
militer tere, & incorpora, sine aliqua imbibi¬
tione aquae nostrae, deinde decoque lento igne,
ipsum fortificando vt suprâ. Et hoc reitera do¬
nec materia remaneat tota fixa in fundo cucur¬
bitae, ita quòd ex ea sublimetur. Et quia non