547
DE MINERAL. 77
quem paulatim accende. Tunc argentum vi¬
uum coagulabitur, & erit lapis rubeus, & tunc
absconde, & custodi, & gaude in operibus tu¬
is & repone. Adhuc alium habet modum, hęc
est eius coagulatio cum olfactu sulphuris, &
hoc est. Vt ligabis argentum viuum in pan¬
no spisso, tunc dependes in olla aliqua, & po¬
nas in fundo eius sulphur, & lutabis bene iun¬
cturas ollae inferioris & superioris, & incen¬
des sub eo ignem per diem integrum, pòst di¬
mitte vt frigescat, & inuenies ipsum rubeum
quasi minium, tunc ponas eum in operibus
rubedinis, & cum eo gaudebis, quoniam in
eo latent mirabilia magna & innumerabilia.
Ergo cum ipsum volueris resoluere, resolue
cum sale armoniaco, & si volueris argentum vi¬
uum coagulatum habebis: et si volueris eum
dealbare moles cum sale alkali, & cum cerus¬
sa. i. blanchet mulierum & durabit super eum
mole decoctione & imbibitione: tunc ipsum
dealbabitur quasi esset exaltatum in eliphet.
Sed si volueris quòd eius tinctura rubea ma¬
neat perennis, moles ipsum cum atramento, &
croco ferri, et cum aqua salis armoniaci: tunc ip¬
sum rubeum manebit & eius rubedo durabit,
tunc absconde. Et eius coagulatio cum olfactu
de vsuruph. i .stanni, fama huius rei est quòd
facit pilam ceream, et circumline luto sapientiae
& cum lutum siccatum fuerit, fac in eo fora¬