547
82 GARLANDIVS
in circuitu pone cinerem cribratum, ne decli¬
nare valeat ipsum vitrum, & postea ignem ac¬
cende sub olla paulatim per horas decem, do¬
nec auferatur humectatio, & desiccetur humi¬
ditas; & coagulabitur medicina; sicut mini¬
um, si fuerit rubea, si verò fuerit alba, inueni¬
et eam, vt est camphora: tunc operare cum ea,
& gaudebis Deo volente.
De Aurò. CAP. VI.
Ratio in auro, & melius condimentum, &
scias, quòd ipsum est Dominus lapidum, &
corporum, & rex, nec ab aere, nec ab aqua, nec
vllo humore corrumpitur, nec etiam igne, nec
in igne minuitur, sed in eo melioratur, quia
in eo humiditate quadam humectatur, nec
tiam sulphur caetera comburens corpora
psum comburit: eius nanque complexio est
aequalis qualitatis, & est clara, & in eo iam qua¬
tuor elementorum naturę sunt completae abs¬
que excrescentia, & diminutione in eo, nan¬
que habentut partes caliditatis decem, & sic¬
citatis decem. Idcirco & sapientes ipsum exal¬
tauerunt, & inter caetera corpora melius sta¬
tuerunt, & ab eo habuerunt compositionem
maioris Elixir, quia ipsum est substantia ae¬
qualis, durans & manens per secula seculorum.
Et ipsum est pars Solis, et dicunt quòd ipsum
est