547
84 GARLANDIVS
exemplum est, sicut massa & fermentum, & si¬
cut coagulamentum in lacte, & sicut moschus
inter bonos odores. Ergo hoc scito, quod cre¬
matio in hoc loco est necessaria, & fit per arse¬
nicum quod comburit corpora, cum eo quod
commiscetur ei corporibus alienum. Tunc
cum volueris aliquid horum corporum com¬
burere cum eo, tunc cum hoc & cum suis co¬
mistionibus cremabis ea: accipe arsenici pal¬
lidi aliquam partem & mole cum acero, in quo
sal resolutum sit per dies 7. postea sicca & mo¬
le & crema cum eo omne corpus: quia crema¬
bitur. Fama verô sui condimenti est, vt ipsum
liquefacias in testa aurifabri, & pone super
psius partes decem, vnam partem plumbi, tunc
plumbum mole, quia moletur: mole iterum
cum arsenico condito eiusdem quantitatis, et
pone in olla parua vitreata, & liga compagi¬
ne sapientiae, & incende sub eo ignem carbo¬
num validum, flando cum follib. et hoc facias
tribus horis, vel iaceat in furno viteorum vel
ollarum per vnam noctem, & extrahe & ince¬
ra cum viuo argento, exaltato cum sale armo¬
niaco soluto aqua atramenti paulatim, donec
totum suum pondus impleatur, & poste
pone vnam drachmam eiusdem super
nam vnciam stanni, et het aurum
valde bonum Deo vo¬
lente.
Aliud