547
92 GARLANDIVS
solues, tunc ipsum cito soluetur, & ei in albedi¬
ne adijcietur. Tunc verò cum saepe ea solueris
totiens, vt quasi plumbum cito resoluatur, & do¬
nec recipit ictum martelli, tunc accipe drach¬
mam vnam illius ferri, & pone super drachmas
quinque mundi alkali, donec soluatur pariter
tunc exibit inde argentum valde bonum ad
liquendum & ad ictum martelli Deo volente.
Sed si etiam accipere volueris de limatura plum¬
bi, & soluere limaturam ferri cum eo, vt fecisti
cum arsenico, tunc ipsum cito soluetur, & adij¬
cietur ei albedo & leuitas, Deo volente.
Aliud.
Accipe de alkali quantum volueris, & amas¬
sa cum eo arsenicum pallidum, et inuolue cum
eo ferri folia, quae calefacias et extinguas to¬
tiens, vt fiant alba in argenti colore, & ei per¬
simile omnimodè, tunc abstrahe, quia durum
erit, et argentum bonum, nec erit differentia in¬
ter ipsum et argentum: tunc iterum mole, & po¬
ne in albot, & pone super eum aliquam partem
de lithargyr. dealbato, aut de cerussa, quod est
blanchet mulierum, ac frusta de vitro sapientum
vel aliud vitrum, tunc citò soluetur sicut aqua
gustu: & cum solutum fuerit, tunc eliges, tunc
ipsum sępius resolue, donec color tibi placeat,
quòd ita cito soluatur, sicut plumbum, et po¬
stea ex¬