547
106 GARLANDIVS
volueris, & erit tale quale melior Hyacinthia
totius mundi Deo volente.
De gemma pallida Cap. XVI.
Accipe de vitro praedicto quantum volue¬
ris, & resolue cum pauco sale alkali, & cum so¬
lutum fuerit, pone in eo pondus vnius grani,
& de croco ferri, condito aqua atramenti, & si
tibi placuerit de colore, bene erit: sin autem ad¬
huc, superadde & erit pallidus, persimile la¬
guntiae Deo volente.
De Rubino Cap. XVII.
Resolue praedictum vitrum, vt prius, & po¬
ne in eo vnum granum magnesiae dealbatae con¬
ditae, & cum lapide azuri mineralis soluto in
aqua aluminis & probabis paulatim. Si fuerit
eius color quasi nubes bene erit, & si non idem
facias donec bene coloretur Deo volente.
De Smaragdo Cap. XVIII.
Solue vt diximus, & pone in eo pondus gra¬
ni azimar, & hemet paulatim solutum, donec co¬
lor placeat Deo volente. Iam compleuimus no¬
stras rationes super corpora & spiritus & sali¬
bus acutis conditis. Et restat, vt nominemus.
quod