547
110 GARLANDIVS
saria in hoc opere, et haec est ratio atramenti.
Scias quòd atramenta sunt multorum gene¬
rum, et eorum minerae sunt inuentae. Haec
sunt aqua et tinctura, quae coagulauit siccitas
terrae, et est in sua natura calidum et siccum,
et vnum suorum generum est colcotar, et so¬
ryet calcithis et calaminaris: et melius horum
est contrà nos, et in Insula Hispaniae quod ad
ducitur de Lobla Insula: et haec atramenta de¬
nigrant corpora, et addunt rubeo rubedinem
et denigrant albedinem, et subtilius eorum
est colcotar, et grossius est sory. Et dixit Ge¬
ber filius Haien in suo libro, iu quo tractat de
rebus spoliatis. Scias quòd atramentum est
quaedam origo originum operis, et haec ori¬
go est multum exaltata, et suum condimen¬
tum est aloacaph, &c. quia atramentum durae
penetrationis est, et illud aloacaph facit atra¬
mentum penetratiuum. Et dixit, quod in
tramentis habentur subtilia sulphura, et colo¬
rant et illuminant, et fortassis tingunt, et tu
proba, ne dubites. Idcircò aperi cor tuum, et
proba quod dixi, fortassis et vna suarum pro¬
prietatum est, quòd ipsum atramentum reti¬
net omne effugitiuum, ne fugiat et scias haec,
et fama qualitatis suae opinionis est, quòd as¬
sumas ex eo quantum volueris, et pone in va¬
se et repone per vnam noctem in furno cali¬
do, tunc ipsum atramentum exibit rubeum,
rube¬