133
Hanc non impuris manibus fraudator auarus
Attingat: decoctor item: quisquisue fabrili
Arte ualet: mollisue etiam: cui perdita cordi
Ocia: mercatorue uagus: uel deditus urbi
Ciuis: & incumbens telluri aruisque colendis:
Et qui multa animo presertim & magna minetur:
Vel si qui similes haec uulgo quaerere sueti
Fraude mala tantum: uel habendi prorsus amore.
At sapiens: superos in primis qui colat: & qui
Noscendis penitus causis modo gaudeat: huc se
Conferat: hanc totis sectetur uiribus artem.
Huic comes haerebit grauis exploratio rerum
Intima naturae passim uestigia seruans:
Tum mora sollicitos cursus remorata sequetur:
Et uisura olim stabilis patientia finem:
Mox labor: ingenuosque mouens industria gressus
Haud aberit: uitreumque feret uas scilicet unum:
Vnum opus: atque unam secum rem denique ducet.
Ille igitur tanto comitatu septus inibit
Longum iter: & lento peruadens omnia passu
Continue miris oculos mentemque repertis
Pascet: & assiduum fallent spectata laborem:
Donec in arcana tectos tellure recludet
Thesauros ignotum argenti pondus & auri.
E loquar? an uulgo prorsus non credita uersu
Expediam primus? nec erat cum talia coepi
Iam fari mens ista mihi: sed compulit ordo
Integer: ut dictis etiam maiora reuelem.