547
1
DE ALCHIMIA ET
REBVS METALLICIS
EX SPECVLO VINCENTII,
LIBER PRIMVS.
ALCHIMIA inter me¬
chanicas numerari potest,
& ad quasdam aliarum non
parum vtilis est, vt ad fabri¬
lem & medicinam. Ad fa¬
brilem quidem, propter me¬
tallorum examinationem,
commixtionem, disgregationem, transmuta¬
tionem. Ad medicinam itidem propter substan¬
tiarum vel qualitatum salubrium à noxijs, quae
frequenter etiam in medicinis simplicibus per¬
mixtae sunt separationem. Ex doctrina Alchi¬
miae. Alchimia propriè est ars transmutandi
corpora mineralia à proprijs speciebus ad alias
vt sunt metalla & huiusmodi. Hoc descendit
ab illa parte naturalis philosophiae, quae est de
mineralibus, sicut agricultura ab illa parte quae
est de vegetabilibus. Hanc enim acceperunt ar¬
tifices à naturalibus, quamuis ea quae fiunt non
sunt tam certa aut propria sicut naturalia. Ex
libro Razis de aluminibus & salibus. Corpora¬
mineralia sunt vapores, qui inspissantur & coa¬
a