133
Cognitus: utque uno tantum quaesitus in auro:
Vtque actus ferro durisque incudibus ictum
Respuat: atque etiam ferrum dissultet utrinque:
Dissiliantque ipsis incudes ictibus actae.
Vt praedura adeo uis haec corrupta recenti
Sanguine: calfactoque hirci rumpatur: & ictu
Crebro librantis grau iter per inania ferri.
Vt lapis accessu Magnes Adamantis oberrans
Ferrum declinet: uel inhaerens abdicet idem:
I tritaque ut tandem faciat concepta uenena:
Et pellat de mente metus Adamantina uirtus.
Omnia quae quondam fassa est uidisse uetustas
Credula: nanque horum forte experientia Priscis
Certior arrisit: quae non ostendere sese
Quiuit adhuc nobis: seu non genus illud in auro
Congenitum pateat: seu sit: ut pleraque falso
Nunc alia: hoc etiam non uero nomine dicant
Artifices: ideoque ipsa re prorsus aberrent:
Quo neque quae ueteres super his scripsere fatentur
Esse: sed in dubium reuocari tradita posse
Nec uirides etiam fas hic transire Smaragdos
Ipsa haec contendunt manifestis omnia signis.
Indictos: neque enim color est iucundior ullus:
Quam quo se tellus horis genitalibus anni
Vestit: & ostentat uultu meliore uirentem.
At mage nil uiret his: nihil est quod compleat aeque
Contuitu his oculos: satiet minus: ipsaque multo
Obscurata acies intentum protinus ipso