547
8 DE ALCHIMIA
Est praeter hos duos & alius, qui est calidus &
siccus in secundo gradu, vt ignis furni post pa¬
nis extractionem, hic fundit leniter & non com¬
burit, quia non est in eo flamma nec fortitudo
caloris. Calor enim paulatim declinando rece¬
dit: sed si staret, spiritum figeret in corpore vel
extra corpus. ignis autem equi non fundit ne¬
que comburit, sed domat & humidum augmen¬
tat. Est etiam furnus fixionis, hic fundit & fi¬
git, non autem comburit, quia flamma non est,
nec differt à praecedenti, nisi quia in hoc est ca¬
lor continuus, in illo non. Quintus dicitur
flammalis, & est calidus & siccus in tertio gra¬
du, hic calcinat tantùm & non fundit scilicet ad
comparationem auri & argenti, & aliorum cor¬
porum in eodem gradu vel vltra. Est & hic ignis
in furno calcinationis. Sextus est calidus &
siccus in quarto gradu, & hîc fundit & figit for¬
riter, mollificando corpora suauiter, nec dissi¬
pat ea vel dispergit, hic est ignis furni fusionis.
In eodem gradu est & ignis follium, qui corpo¬
ra dissipat & dispergit ac fundit: & hic est se¬
ptimus. Octauus est qui fundit & calcinat, &
est flammalis, quia in ea sola flamna operatur,
& non dissipat, sicut est ignis vitrearius, & hic
ignis sicut carbones & flamma, sed in isto sola
flamma lignorum. Hic etiam est in eodem gra¬
du cum praecedentibus. In eodem quoque gradu
est, scilicet qui est omnibus magister, vt ignis
offici¬