547
LIBER I. 11
fieri, scilicet ferrum et aes.
De metallis & eorum creatione. Auicen¬
na in libro de anima.
Dicunt philosophi quòd sex sunt res quae
cum malleo elongari possunt ad fornacem, Sol, Lu¬
na, aes, ferrum, stannum, plumbum, & creantur
naturaliter subtus terram. Aurum enim fit in
ventre terrae cum calore imagno Solis, de au¬
ro vino, pulchro cum sulphure rubicundo, cla¬
ro absque lapidibus cocto in centum annis &
amplius. Argentum efficitur de auro viuo sci¬
licet claro de sulphure claro coctis per centum
annos. Cuprum autem de auro viuo grosso &
sulphure rubeo grosso, coctis per centena an¬
norum. Sed aurum quidem nimis coctum
est & induratum, ideo nec ignis, nec aer, nec
qua, nec terra delet illud. Argentum autem cru¬
dum est & non coctum, ideo terra cito delet il¬
lud. Cuprum verò combustum est, ideo non de¬
let eum terra nisi per multos annos, sed ignis ci¬
to consumit ipsum. Plumbum autem dicunt Phi¬
losophi fieri subtus terram de auro viuo grosso
& spisso, & de sulphurè pessimo ac mixto, cru¬
do parum cocto, vt plumbum quidem in tantum
de pessima natura est, quod cum odore suo fran¬
git aurum, et stringit aurum viuum. Quia qui
soluunt aurum, si dent ei odorem de plumbo,