547
14 DE ALCHIMIA
citra aurum, & est ex sectione lunae cuius non est
complementum in lumine suo et virtute sua,
sed solis. Sic est locus argenti apud aurum. Hu¬
ius natura frigida et humida est, corrumpitur
in terra et igne, & sapor eius ad acetositatem de¬
clinans est. Sulphura quidem et plumbum &
stannum inimica sunt ei, ab ipsis enim laeditur,
et ab igne minuitur. Est autem omnium cor¬
porum propinquius ad aurum. Quoniam
occultum auri manifestum est argenti, et è con¬
uerso. Auicenna vbi supra. Argentum triplex
est, scilicet naturale, petrale, id est, quod fit de la¬
pide per magisterium alchimiae, et illud quod
per vim medicinae, scilicet de solo mercurio et
cere per botrum barbatum. Sed est melius de
nostro lapide. Est autem argenti natura frigi¬
da et humida, fitque de argento viuo multo et
pauco sulphure. Et naturale quidem frigidius
est quàm petrale, perrale verò quàm illud quod
fit cum medicinis. Ex doctrina alchimiae. Au¬
rum et argentum examinantur tribus vicibus
seu modis: quorum duo tantùm dicuntur exa¬
minationis impropriè. Sed vnus potest dici se¬
paratio, alius tentatio. Separatio fit in paleola
sola, quando scilicet ibi ponitur adamas, vt se¬
paret ab auro ferrùm tantùm, quia non habet
proprietatem separandi aliud metallum. Ten¬
tatio verò fit tam in paleola, quàm in alio au¬
ro et argento, quando scilicet ibi fricatur lapis
quemadmodum