547
16 DE ALCHIMIA
rubeo cocto, sicut aurum, nec est combustum
sicut ferrum, ideoque leue est ad mutandum, &
est propinquius argento quàm auro, quia plus
habet de sulphure, quàm de auro viuo. Est au¬
tem cuprum melius rubeum & album, quod
quando percutitur sonat. Herminium autem
cuprum nigrum est, & non est in eo Alchimicè
operandum, quia multitudo sulphuris quae ibi
inest confundit ipsum, nec potest lauari nec de¬
albari. Lauatur autem cuprum, vt eius immun¬
dicia auferatur. Calcinatur autem, vt eius mate¬
ria attenuetur, in calce lauatur iterum cum for¬
tissimis aquis, vt humiditatem recuperet, quam
in calce perdidit. Sublimatur autem, vt magis
attenuetur, & cum auro viuo miscetur, vt natu¬
ra sua praeparetur.
De ferro, ex libro de alumin. & salibus.
Ferrum est ex diuisione martis, natura eius
calida & sicca, estque acetosum in sapore, vehe¬
mentis virtutis, expectans ignem, & impu¬
gnans ipsum, & liquefit cum quatuor rebus, sci¬
licet cum arsenico, & plumbo, & magnesia, &
marchesita. Auicenna vbi sup. Ferrum plu¬
ribus modis efficitur. Primum est ferrum de
aubelu, quod est forte. & de illo faciunt martel¬
los & fossoria, caeteraque opera: sed non intrat
magisterium alchimiae. Aliud est ferrum de ali¬
dena