547
LIBER I. 19
dum. Ait etiam Armenides, Non existime¬
tis plumbum esse ex stanno vel ex alio corpo¬
rum, neque enim est nisi aurum, super quod
introuenit nocumentum in minera sua sicut
ingreditur super infantem in ventre matris.
vnde & auro simile est in dispositionibus su¬
is. Nam sicut aurum est permanens ac pon¬
derosum, expectans sub terra & aqua & aërè
nec permutatur, similiter & plumbum, est au¬
tem in ipso nigredo & albedo & rubedo.
uicenna vbi suprâ, Plumbum modò quadru¬
plex est, vt stannum, sc. mixtum cum stanno,
naturale, plumbum de Echachia, plumbum
Gresuri. Huius natura frigida est & parum sic¬
ca, sed est ibi humiditas multa. Est autem de
auro viuo grosso & sulph. grosso, spisso, non
claro, et est ibi plus de auro viuo quàm de sul¬
phure, nec est multum coctum, sed molle re¬
mansit, & ideo soluitur statim. Et quia mul¬
tum est ibi argentum viuum magis est de na¬
tura auri, nisi quia aurum est de pulchro au¬
ro viuo cum sulphure claro, plumbum autem
è contra, & aurum quidem coctum est, hoc
autem crudum. Si quis autem sciat praeparare,
leuiter se mutat in naturam auri. Est autem
plumbum id melius, quod est benè pondero¬
sum, & quando scinditur est album, & quan¬
do percutitur non sonat, quando funditur tar¬
se infrigidat.
b 2