547
LIBER I. 21
lum genus metallorum est verè & omnino fi¬
xum, ita scilicet vt non paulatim fugiat ignem,
praeter solum aurum examinatum. Hoc enim
non fugit ignem, nec ab ipso minuitur, sed
potius rectificatur & humectatur, sicut infe¬
rius habebitur.
De Sale & Arsenico & Sulphure, ex libro
de Alumin. & Salibus
Sal est aqua quam coagulauit siccitas
gnis. Huius natura & calida & sicca est. Pro¬
prietas autem eius quod liquefacit aurum &
argentum cum vehementia ignis, & augmen¬
tat in eis natiuum colorem, sc. in auro rube¬
dinem, in argento albedinem, conuertitque
ea à corporalitate ad spiritualitatem, abluit¬
que corpora à sorditie, id est putredine, & cor¬
rodit eorum sorditiem. id est sulphureitatem.
Cum eo quoque calcinantur corpora & non
cum alio. Inuenitur autem in omnibus cine¬
ribus plantarum, & calcibus lapidum, & ossi¬
um animalium, & in omnibus rebus. Ideo¬
que sapientes illud dixerunt argentum com¬
munitatis. Argentum quidem propter eius
albedinem, communitatis autem, quia omnes
homines eo indigent, & vtuntur in omnibus
rebus, & in eo rectificatur creatura. Deus quo¬
que excelsus non laudauit creaturam in lege,
b 3