547
LIBER I. 23
eius. Sulphuris natura & regimen ipsius est si¬
cut Arsenici. Huius generis rubeum melius est.
De Argento viuo, Auicenna vbi suprà.
Argentum viuum subtus terram nascitur,
propter humiditatem magnam in illo loco ex¬
istentem, & hoc euenit propter solem & aerem
qui tangunt eum. Ideoque efficitur currens pro¬
pter humiditatem et frigiditatem quę in eo sunt
nec efficitur nisi in loco frigido. Ideo etiam
fugit de igne, Quia maior pars eius est de
qua, quae est igni contraria. Quando verò
calere incipit desiccatur, & descendit sicut
gnis, etsi multum ei ignem dederint, & sit in
loco clauso, recedit inde humiditas, & vertit se
in colorem ignis accidentaliter, & dicunt na¬
turales, quod est aurum viuum. Ex libro de alum.
& salibus. Argentum viuum est frigidum & humi¬
dum elementum, ex quo creauit Deus om¬
nes mineras, & est aereum fugiens ab igne.
Cum ergo figitur vi, quaelibet fixio efficit ope¬
rationem sublimè, et est spiritus solus vnus,
nec est in mundo ei simile, profundans in
mni corpore, erigens ipsum & conuertens de
dispositione ad dispositionem, de colore ad co¬
lorem, quando aggregatur cum eo & com¬
miscetur. Ipsum est etiam quod mortificat
& viuificat, & humectat & siccat, calefacit &
frigidat, & facit contrariam operationem
b 4