547
LIBER I. 41
denificatio & cursus antequam liquefiant. Cum
autem liquefacta fuerint, non omnis tinctura
rubea vel alba effectum optatum consequitur.
.i. metalli transmutationem. Tinctura namque
non proficit, siue quia aduritur, siue quia non
figitur, sed euolat & fugit, siue quia non ingre¬
ditur nec permiscetur, siue quia non perma¬
net fixae dispositionis, sed purificatur & euo¬
lat, vel quolibet modo separatur, siue quia non
defendit argentum, ne aduratur ab his, quae
non adurunt argentum sed aes sicut plumbum.
Inquirenda est igitur tinctura, quae corpori¬
bus liquefactis permisceatur, & non aduratur
cum rebus acutis, adurentibus, sed obuiet &
non purgetur, nec permittat adurentia partes
corporum separare, habeatque substantiam con¬
solidatiuam & coagulatiuam, & fixam super
ignem. Ingenium quoque permiscendi ista ad
inuicem, ita vt fiant vniendo substantia vna,
in quam ignis non imprimat.i. non eam eua¬
porare faciat, tingatque cum eo quod est in eo
de tinctura, & permisceatur cum eo, quod est
ibi de substantia permiscibili, consolideturque
cum eo quod est ibi de substantia consolidati¬
ua, & figatur cum eo semper quod est de sub¬
stantia fixa. Alchemista. In spiritu quidem mul¬
tum est de tinctura, etiam antequam figatur,
nec per eius fixionem augmentatur, quod è
conuerso est in corpore. Nam aurum non tin¬
c 5