547
LIBER I. 43
quae ab igne in ipsum agente non corrumpi¬
tur, nec euaporatur. Haec omnia si habuerit,
tinctura bona erit & perennis, & à corpore in
separabilis. Auicenna vbi supra, cum autem
inquirimus aliquid, quod si proijcitur super
liquefactum adhaeret ei, & non commiscere¬
tur ac submergeretur in eo, nec ipsum corrum¬
peret, non inuenimus nisi de mineralibus sul¬
phur, & de commixtis arsenicum, ipsum ta¬
men fugiunt sine mora, nisi quod breuissi¬
mo tempore incipiunt procedere ad conuer¬
sionem cum eo. Inuenimus autam ingeni¬
um, per quò d illa rectificentur, ita vt eis rema¬
neat adhaerentia & destruatur adustio. Cau¬
sa siquidem adherentiae liquefactio est. Dein¬
de similitudo minereitatis & vicinitatis, quam
habet cum eo. Est itaque subiectum liquefa¬
ctionis humiditas currens, permixta parti¬
bus siccis terreis, in quibus moratur cum re¬
soluit eas ignis. Nec moueri possunt propter
vehementiam commixtionis. Causa autem
uaporationis est humiditas in eo, non vehe¬
menter commixta. ex hoc enim eleuatur ac
greditur. Causa verò adustionis est communi¬
tas cum igne. Itaque auferatur adustio de oleo,
antequam misceatur cum corpore, & vt sit,
herentiae vehemens commixtio fiat humidi cum
sicco, alioquin humidum euaporabit, & siccum
remanebit non currens. Sed si bene immisceatur
oleum,