547
54 DE ALCHIMIA
ciebus, igitur ab auro, tanquam à digniori su¬
mamus exordium.
De Auri natura, Ysiodorus.
Aurum ab aura dicitur. i. à splendore, eo
quod percusso aere plus fulgeat. Naturale est
enim vt metallorum splendor plus fulgeat,
lia luce percussus. Obrisum autem dictum est,
quod splendore obradiat, est enim coloris
optimi, quod Hebręi vocant opham. Ex libro
de natura rerum. Aurum inuenitur in riuulis
& in fontibus & etiam in montibus quando¬
que, sed rarò. Multus autem labor est in lauan¬
do. Sed etsi per multas minutias terrae, & eius
sordibus inuenitur sociatum, inuenitur ta¬
men purum, & non terrae vel bituminibus in
se admixtum sicut aes vel argentum. Itaque si
etiam inter pulueres bratea reperiatur, ne qua¬
quàm tamen auri puritas in se sordium squalo¬
ribus incorporat. Contra diem (vt dicitur) fri¬
gescit, & sic cognoscunt habentes aurum in
digitis, quando diescit. Fertur etiam quod au¬
rum inter omnia elementa profundius gene¬
ratur in terra, & clarescit cum malleo percu¬
titur, & cedens in omnem partem dilatantur.
Aurùm potest occultari sub specie terrę plum¬
bosę. Si enim auro cum liquescit admisceatur
argentum viuum, & post moueatur quousque
infri¬