547
LIBER II. 65
rit sulphur mundum & purum, & argentum
viuum optimum, cum rubore clarum, fuerit¬
que in eo vis igneitatis simplicis non vrentis
erit res optima, quam recipere possunt Alche¬
mistę, vt ex ea faciant aurum. Hoc enim ip¬
sum conuertetur in aurum. De hac auri
peratione, vide ea quae in libro primo de Au¬
ro dicta sunt.
De Virtute ipsius in medicina, ex libro de
natura rerum.
Aurum est calidae naturae, lepram & scabi¬
em curat in puluerem redactum & in Anti¬
dotum mixtum. Habet etiam virtutem con¬
fortandi, non quod incorporetur aut membra
nutriat, sed quod alteratiua virtute corpus
immutat. Vulnus ex auro factum non cor¬
rumpitur. Haly regalis in practica sua sermo¬
ne 2. Auri folia carnem comedunt sine morsu¬
ra, suntque sicca subtilia, Limatura auri confor¬
tat cor, et pulsioni medetur, si quae his prosunt
medicaminibus admiscetur. Acalimia auri me¬
lior est tenuis & magis desiccans, & amplius
elimans. Quae si comburatur & eleuetur, desic¬
cat oculorum vlcera sine morsura. Autor. Au¬
rum vt dictum est superius, omni metallo est tem¬
peratius, vnde quia caliditas eius modici est
accensus, ideo non locatur in gradu, licet in
gradu
e