547
72 DE ALCHIMIA
genti principium. Argentum etiam viuum in
igne cum argento mixtum, aufert frangibilita¬
tem ar genti, quae est ex nimia siccitate. De hoc
vide quae suprà de argento exposita sunt.
De virtute ipsius in medicina, Auicenna
in secundo Canone.
Argentum infrigidatiuum est exsiccatiuumque
bonum est valde scabiei & prurigini. Eius
confricatio cum alijs commixtionibus con¬
fert foetori oris, ac tremori cordis, & humi¬
ditatibus viscosis. Constantinus vbi suprà.
Argentum frigidum & temperatum in humi¬
ditate est, & est contra humidum & viscosum phle¬
gma. Cadmia tamen auri fortior est, & melior
argentea. Razis in almanzore. Argentum fri¬
gidum est, cordisque tremori proficit, Cad¬
mia argenti scabiei, quae in corpore oritur &
pustulis, limatura argenti si conteratur cum ar¬
gento viuo prodest emorroidis. Acelimia argen¬
ti melior est tenuis, mardasegeno similis. Tem¬
perata est in calore & frigore, siccae comple¬
xionis, desiccatiua, pontica. Si comburatur
& lauetur, elimat visum, desiccatque sine mor¬
sura, oculorum replet vlcera carne, desiccat vl¬
cera in corpore manifesta. Item purgamen¬
tum argenti melius est viride ac tenue. Ponti¬
cùm est desiccans fortiter, ideoque necessarijs
admisce¬