547
78 DE ALCHIMIA
emplastris, ignes sacros cum ruta mirtoque &
aceto tollit. Razis in almanzore. Lithargirum
frigidum est & siccum, excoriationibus & fae¬
tori sudoris confert, carnisque augmentum
praestat. Platearius vbi supra. Lithargirum fri¬
gidum est & stipticum, quod stipticum est
conijcimus, quia siccum est & tamen in qua¬
litatibus suis est temperatum. Lithargiri mul¬
tiplex differentia est. Est enim quoddam,
quod est spuma auri, & cum frangitur inte¬
rius simile est & cadmia dicitur proprie. Est
& aliud spuma argenti, quod fit per excoctio¬
nem in igne, cum non purum à puro separa¬
tur, & magis attinet humiditati & frigidita¬
ti. Est & lithargirum quo communiter vti¬
mur scilicet fex stanni, quod fit similiter per
excoctionem, cum fit stannum ex minera ter¬
rae, & illud frigidum est & stipticum, simili¬
ter dicunt quidam Lithargirum reperiri quod
est fex plumbi. Lithargirum autem quo vti¬
mur communiter est fex stanni, virtutem &
constringendi, & consolidandi habet & pur¬
gandi, & diuerso modo conficiendi. Puluis li¬
thargiri vlceribus impositus, saniem consu¬
mit, & vlcera consolidat, contra scabiem quo¬
que & precipue factam ex salso flegmate vel
cholera, fit decoctio aliquantula olei nucum
& puluis lithargirij subtilissimus cum aceto
diu conficitur, post additur oleum nucum &
bene