547
80 DE ALCHIMIA
De aere vel Cupro, ex libro de natura rerum.
Aes siue cuprum est eiusdem duriciei cum
argento, & eiusdem liquoris, hoc excepto quod
est rubei coloris. Aes nulla rubigine corrum¬
pitur, faetorem habet, & tamen dulce sonat.
Ex libro quarto Metheororum. Aes sicut &
plumbum & glacies & quaecunque calidi pri¬
uatione coagulantur, & à calido liquantur. AEs
pulsui cedit. Est autem pulsui cessio empipe¬
di in profundum transitio. Item quaedam du¬
ctilia sunt, vt aes, & quaecunque eadem plaga
ducuntur in latitudinem pariter & in profun¬
ditatem transponi secundum partem. AEs quo¬
que liquabile est & non flamans, & quaecunque
liquantur ab igne, ista sunt aquosiora, vt argen¬
tum & aes. Porro si fuerit argentum viuum bo¬
nae substantiae, & sulphur non purum, scilicet
quod sit in eo vis adurens, conuertit ipsum in
aes. Ysiodorus. Aes autem à splendore aeris di¬
citur, sicut & aurum & argentum. Apud anti¬
quos prior aeris vsus cognitus est quam ferri.
Aere quippe primi proscindebant terram, &
certamina belli gerebant, eratque in pretio aes
magis. Aurum vero & argentum propter inu¬
tilitatem reijciebantur. Nunc autem vice ver¬
sa iacet aes, & aurum summo cessit honore,
sus aeris primus transit in simulachris, postea
in vasis, in aedificiorum structuris, ad perpe¬
tuitatem