547
90 DE ALCHIMIA
do in fistulas adacta. Eademque cum resinae
terebentinae tertia parte subacta tollit lepras.
Est & alterum genus rubiginis in ęre Cyprio,
quam scoleciam vocant. Hoc trito alumine aut
sale aut nitro pari pondere cum aceto albo quam
acerrimo est medicinę remedio. Nec fit hoc ni¬
si diebus aestuosissimis circa ortum canis. Teri¬
tur autem donec putridum fiat vel viride, ha¬
betque in se ceu vermiculorum speciem, vnde et
nomen habet. Quod vitium vt emendetur duae
partes quam fuere aceti vrina impubis pueri
miscentur. Idem autem in medicamentis &
santerna efficit, qua diximus aurum ferru¬
minari, vsus vtriusque est. qui eruginis, & scole¬
tia fit per se rasa ab aerario lapide, dicto chalci¬
te, de quo nunc restat scribere.
De Chalcite.
Chalcitis namque lapis vocatur, de quo &
psum aes coquitur, distat à Cadmia, quod illa qui¬
dem super terram ex subsidialib. ceditur petris,
hic autem ex obrutis. Item quod chalcites fri¬
cat se statim mollis natura, vt videatur lanugo
concreta. Est & alia distinctio, quod chalcitis
tria genera aeris continet, & miseos & soreos,
de quibus infra. Habet autem venas aeris ob¬
longas, probatur mellei coloris, gracili vena¬
tum discursu, friabilis, nec lapidosa. Putant &
recentem