547
LIBER II. 95
dias sublota est. Aliqui quod candidum sit at¬
que leuissimum pompholigen dixere, ipsum¬
que fauillam ęris & chalcitis. Spodium autem
nigriorem esse, quae derasa parietibus forna¬
cum, mittit scintillas ex carbonibus quandoque.
Hoc aceto praestat aeris odorem, & si lingua tan¬
gatur horridum saporem. Conuenitque oculo¬
rum medicamentis, quibuscunque occurrens vi¬
tijs, valet & ad omnia, ad quae spodium. Hoc
distat, quod vis huius elutior est. Et in empla¬
stris additur, quibus leuis refrigeratio & sicca¬
tio quęritur, vtilior autem est ad omnia, quę
nio est lota. Spondios Cypria est optima, fit au¬
tem cadmia & aerario lapide liquescentibus,
leuissimè haec efflatur, & ocius, euolatque è for¬
nacibus tectis adhaerescens, à fuligine distat can¬
dore. Quod minus ex ea candidum est, imma¬
turae fornacis argumentum est. Quod verò ru¬
bicundius est, acriorem vim habet, adeo exulce¬
rat, vt cum lauatur excęcet oculos si attingat.
Est & spodios coloris mellei, in qua plurimum
intelligitur aeris. Sed quodcunque genus lauan¬
do fit vtilius. Purgatur ante pinna. deinde cras¬
siore lotura, digitis scabriciem exterit. Media vis
eius est quę vino lauatur. Est & aliqua in vini
genere differentia, leui. n. lota, collirijs oculo¬
rum vigilijs fatigatorum putatur apta. Eademque
efficacior est vlcerib quae manant, vel oris, quam ma¬
dent & omnibus medicamentis quam contra gangre¬
nas pa¬