547
102 DE ALCHIMIA
Calybs est genus ferri durissimi, quod vul¬
go dicitur aciarium. Ferrum quidem magis est
terrestre quàm calybs, & ideo siccius. Calybs
super ferrum abundat in aqueo congelato, &
tamen calybs magis est frangibilis quàm fer¬
rum, sicut glacies frangibilior est quàm cornu,
Ferrum duplicem habet humiditatem terre¬
strem ac grossam, conuiscantem scabiosas par¬
tes, & haec per actionem ignis euaporat. Alia est
humiditas aquea subtilior, & haec remanet ig¬
ne agente magis depurata & condensata. Con¬
uerso modo contingit in duplici vini humidi¬
tate, et aliarum plurium rerum. Vnde autem fer¬
rum est siccum, inde etiam est porrosum. Et
dum tale est, non valet, vt inde fiat instrumen¬
tum incisiuum acuminatum. Ideoque excoqui¬
tur in igne, vt abstersa scabiositate sua terrestri
relinquantur aquę substantia, quę est maximè
densa, quae cum ductilis sit ad modum aquae,
apta est incisioni, & omni figurę. Densatur etiam
ferrum, & opilatur eius porositas per admix¬
tionem calybis, & sic habilius fit ad instrumen¬
ta incisiua. Calybs si concauatur, & in eius con¬
cauitate plumbum ponatur, totumque in ignem
collocetur, euaporabit plumbum, sed non ita
quin relinquatur calybs aliquantulum mol¬
lificata, vnde totiens ita fieri posset per additio¬
nem alterius plumbi, quod tandem calybs to¬
tam suam duriciem amitteret, atque ita laxabi¬
lis ia¬