547
LIBER II. 105
De operatione ferri in Alchimia. Philosophus.
Ferrum cum auro miscetur. Nunquam ab
eo exterminatur, neque decoctione neque
lia re. Cumque adiungitur argenio stans cum
auro, tingit ipsum colore pulchro, & quasi au¬
rum apparet. Ferri natura calida & sicca est.
Quidam tamen dixerunt, quod est frigida &
sicca, & masculinum & femineum. Huius au¬
tem manifestum est calidum & siccum & du¬
rum. Occultum autem his contrarium. Nec
in aliquo corporum est aliquid durius mani¬
festo ipsius. Similiter eius mollicies manife¬
statur, cum in eius occultum conuertitur. Hu¬
ius exemplum est argentum viuùm, cuius oc¬
cultum est ferrum, eiusque manifestum est vi¬
uum argentum. Cum igitur occultabitur eius
manifestum, & manifestabitur eius occultum,
conuertetur in ferrum. Aut si volueris, eius mi¬
nue calorem, & apparebit eius frigiditas, fitque
argentum. Aut minue ipsius siccitatem, & ap¬
parebit eius humiditas, fitque aurum. Viden¬
da sunt de caeteris eius operationibus, quae in
libro primo de ferro diximus.
De virtute ferri in medicina, ex libro
de natura rerum.
Ferrum (dicunt philosophi) virtutem habet
g 5