547
116 DE ALCHIMIA
Plumbi genus candidum est, pretiosissi¬
mum à Graecis appellatum cassiterium, fabu¬
loseque narratum est in insulis Athlantici ma¬
ris peti, vitibusque nauigijs corio circumsutis
aduehi. Nunc autem certum est in Lusitania
gigni & Gallicia summa tellure, arenosa, calo¬
risque nigri, quae pondere tantum deprehendi¬
tur. Inuenitur & in aurarijs metallis, quae allu¬
cia vocatur. Aqua siquidem immissa, eluunt
calculos nigros paululum candore variatos,
quibus eadem grauitas quae auto. Et ideo in ca¬
lathis in quibus aurum colligitur remanet,
postea caminis separantur, conflatique in plum¬
bum album resoluuntur, nec fit in Gallicia ni¬
grum, cum in vicinia Cantabriae nigrum abun¬
det tantum. Nec fit argentum ex albo cum fiat
ex nigro. Plumbi vero nigri duplex est origo,
vt supra. Albi natura plus aridi habet, contra¬
que nigri tota humida est. Ideoque album nulli
rei sine mixtura vtile est. Nec ex eo plumbatur
argentum, quoniam prius liquescit argentum.
Confirmant quod si minus albo nigri quam sit
satis misceatur, argentum ab eo eroditur. Al¬
bum incoquitur aereis operibus galliarum in¬
uento, ita vt vix discerni queat ab argento. Al¬
bi plumbi experimentum in carta est, vt lique¬
factum pondere videatur non calore rupisse.
Iungi non potest inter se plumbum nigrum sine
albo, nec hoc ei sine oleo. Sed nec album secum
iungi