547
118 DE ALCHIMIA
ptioni paratior quòd argenti substantia, con¬
sumat.
De operatione plumbi in Alchimia ex
libro metheo. 4.
Plumbi grossi argentum viuum est malum,
ponderosum luteum. Eius quoque sulphur est
malum, & mali saporis faetidi ac debilis, vnde
non gelatur. Et artifices faciunt artificialiter
gelationem ferè sensibilem. Sciant vero artifi¬
ces naturae species permutari non posse, sed
eis similia facere possunt, plumbique immun¬
dicias abstergere. Veruntamen semper erit
plumbum, & si videatur argentum, sed in eo
obtinebunt qualitates alienę, vt in ipso errent
homines. De reliquis vide supra libro i.
De mutua plumbi & stanni collatione, ex
libro Auerrois de vaporibus.
Plumbum consolidatiuum est stanni, & stan¬
num plumbi. Mirumque quod simile non po¬
test adherere suo simili, & continuare partes in
suo simili potius quam in suo dissimili. Sed hoc
est propter grossum humidum in plumbo,
quod cum calefit dissoluitur Similiter & stan¬
num siccum dissplutum ex siccitate sua quę fa¬
cit ad penetrationem miscetur plumbo humi¬
do, & ex siccitate sua secum retinet plumbum
humi¬