547
132 DE ALCHIMIA
tifices alchimiae vtuntur borace in metalli sui
multiplicatione. Aliud enim est occultum, &
aliud manifestum in aere. Quando volunt aes
in argentum transsubstantiare, non laborant
in hoc vt transsubstantietur substantia aeris,
sed solummodo vt auferant ab eo colorem,
qui substantiam argenti celabat. Cum autem
humidum ductile sit in omnem partem (secun¬
dum Aristotelem) humidum erit male ter¬
minabile proprio termino, bene autem alieno.
Itaque neruus tractabilis est in longum, vt corri¬
gia, & hoc est ab humiditate, quae est in eo in
omnem partem ductilis, humiditate dico ad¬
mixta terrestritati subtili, quae facit viscosita¬
tem habilem ad diffusionem, sicut videmus in
molli. Hinc est quod fabricatores argenti vo¬
lentes illud fabricare in longum, apponunt ei
cuprum, vt in permixtione cupri sicci cum ar¬
gento humido generetur viscosum, quod sit
principium diffusionis argenti in longum aut
latum. Argentum quippe est substantia humi¬
da multum, & congelata, vnde & si per se in fa¬
bricatione fabricetur, acciperet fissuram, sicut
videmus in glacie. Cum enim percutitur gla¬
cies, frangitur, & nec in longum nec in latum
diffunditur. Siquidem in omni congelato ac¬
cidit fissura in percussione. Cumque extrahitur
argentum, apparet rubor particularis, qui est
ex patuo cupro. Quod si magnum esset cu¬
prum