133
Turpatos etiam cultus: uiolataque foedo
Milite templa deum: sceleratemque insuper usta:
Et confusa simul diuina humanaque: tantum
Bella nefas: scelerumque parens discordia nectit.
Pectora quinetiam diro commota pauore:
Et concussa hominum paucis sic ante diebus
Cernere erat: ueluti dirarum agitata flagellis:
Vt sibi quisque nouas trepidaret quaerere sedes;
Collectisque opibus propriis oneratus abiret:
Atque solum linquens patrium se ferret ad urbem
Reginam: magna quae cingitur amphitrite:
Tanquam illo sub tuta forent tunc omnia caelo:
Quo sese quondam fugiens electa recepit
Gens Italum: ut paruis scopulis seruaret & unda
Se modica: immensus totam cum exureret ignis
Italiam: accensus scoeua penè undique ab omni
Barbarie: & multos duraret fotus in annos.
Quare age quo magis haec fortunae subdita cernis:
Quae bona mendaci mortales nomine iactant:
Illius aduersum uiolentos fulminis ictus
Vt si forte metus pauidos inuaderet unquam
Praesidio hoc stabili temet munire labora:
Nos iterum horrendus: quem Rex hominumque deumque
Iniustos potius conuertat iustus in hostes:
Ipse tibi atque tuis & amicis commodus adsis.
Nanque ubi diuinum secrete munus habebis:
Diuitibus cunctis opulentior ipse sub ala:
Aptius: aut loculo quouis: nulloque labore