547
152 DE ALCHIMIA
Plinius liber 35. Aluminis & bituminis opera¬
tio ferè similis est, plura sunt eius genera, in
Cypro candidum & nigrum, exigua est colo¬
ris differentia, cum sint vsus magni. Quoni¬
am inficiendis lanis colore claro candidum &
liquidum est vtilissimum, econtra verò fuscis
& obscuris nigrum. Aurum nigro purgatur.
Fit ex vndantis terrae natura. Quod ex eo prę¬
cox fuerit candidum fit. Gignitur in Hispania
& Aegypto, Armenia, Macedonia, ponto, Afri¬
ca, multisque prouincijs. Sed laudatissimum
in Aezypto proximum in Melo. Huius duae
sunt species liquidum & spissum. Liquidi pro¬
batio est, vt limpidum sit ac lacteum, sine of¬
fensis fricantium quodam igniculo caloris.
An sit autem adulteratum deprehenditur suc¬
co mali punici. Sincerum enim mixtura ea ni¬
grescit. Alterum genus est pallidae & scabrae
naturae, quod galla inficitur, ideoque hoc vo¬
cant paraphoron. Dioscor. Aluminis species
multae sunt, sed medicinae tres necessariae, ro¬
tundum, scissum, liquidum. Rotundum pro¬
habilius est, quod naturali rotunditate forma¬
tum est, fistulosum, subalbidum, non lapido¬
sum, friabile, ex aliqua parte pallidum, pingue
sc. & vehementer redarguens. Scissum opti¬
mum est, quod est quasi flos illius rotundi, le¬
ue, album, capillos albos pectinatos simulans,
non in glebam compressum. Liquidum dein¬
de me¬