Gaudet
pars
nostri
melior:
nec
plura
requirit
Cum
sese
in
ueri
secessus
intulit
altos.
IOANNIS
AVRELII
AVGV¬
RELLI
CHRYSOPOE¬
IAE
LIBER
TER¬
TIVS.
PRotinus
optatos
opulenti
pulueris
ortus
Exequar:
hanc
etiam
solertes
sumite
partem
Artifices:
Animoque
diu
uersate
uolenti.
Maxima
iam
uobis
grauium
miracula
rerum:
Ingentisque
ausus:
artisque
ex
ordine
summae
Ignes:
&
spacia:
&
numeros:
&
pondera
dicam.
In
magnis
labor
est:
necnon
par
gloria:
siquem
Respiciunt
placido
praesentes
lumine
Diui:
Insequiturque
ardens
uelut
inde
accensa
uoluntas:
Ne
uos
difficilis
rerum
experientia
turbet:
Neu
me
dicendi
nouitas
ingrata
retardet.
Tu
quoque:
si
quod
adhuc
tibi:
quae
praelusimus:
almum
Tentarunt
pectus:
uotis
persaepe
uocata
Nympha
mihi:
dudum
sacri
custodia
fontis:
Extremam
tantorum
operum
ne
desere
curam
Hanc
nostram:
oramus:
Nec
si
quae
maximus
olim
Ille
tuus
cecinit
Vates
ornantia
supra
Tellurem
complexa
foues:
contemnere
prorsus
Inducas
animum:
quae
nos
imitamur:
&
ipsis
Illius
impressis
quae
nunc
uestigia
signis